- TRICASSES
- TRICASSESGalliae Lugdunensis quartae vel Senoniae populi, quum duae tantum Lugdunenses eslent, secundae una cum Rotomago et Turonis, erant attributi, Amm. Marcellin. l. 15. Eorum apud Iul. Caesarem, Melam et Strabonem nulla mentio. Plinio, l. 4. c. 18. Tricasses et Trecasses, Ammiano modo laudato Tricassini vel Tricasini, vulgo Troiens dicuntur. Eorum angusti fines: Quippe Senonum hinc, inde Lingonum atque etiem Catalaunorum finibus undique clausi coarctantur. Urbs primaria caputque gentis Ptolemaeo Augustobona vocata, in tab: Peutingeriana Augustobona, quod idem est, Manum enim et Bonum Latinis synonyma fuisse notum, dicta, distat in itiner. Aethici a Clano 16. mill. pass. ab Agendico 33. In veterib. Notit. collocatur in umbilico provInciae Lugdunensis Senoniae, media eius provinciae civitatibus interposita: ita ut supra se quidem habeat metropolim Agedincum Senonum, Autricum Carn utum et Autissiodorum; infra vero Aurelianos, Parisios et Meldos. Hodie Trecae, Gall. Toyes. Hanc primus Gregor. Turonensis Campaniae urbem, qualis hodie est, vocat: Patentibus campis sitam, et nec armis munitam nec muris, Vita S. Ludi a Trecis, refert, principatu Placidi Valentiniani, ubi portam Caesaris esle scribit. Pagus eius hodie non habet nomen. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide etiam infra in voce Tricassini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.